Osee 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Osee 8
1in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
2me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
3proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
4ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
5proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
6quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
8devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
9quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
10sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
11quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
12scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
13hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
14et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
Osee 8
1In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
2Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.
3Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.
4Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?
6Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.
10Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.
12Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
13Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.
14Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Osee 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Osee 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Osee 8:1
"in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt"
"In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt."





