Osee 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Osee 10
1vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
2divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
3quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
4loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
5vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
6siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
7transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
8et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
9ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
11Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
12seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam
13arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
14consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa
15sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
Osee 10
1Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
2Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
3Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?
4Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua.
7Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.
8Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos.
9Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.
10Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.
12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
13Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
14Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.
15Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Osee 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Osee 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Osee 10:1
"vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris"
"Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris."





