Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Numeri 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Numeri 5

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

3tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

5locutus est Dominus ad Mosen dicens

6loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

7confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent

10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

11locutus est Dominus ad Mosen dicens

12loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens

13dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

15adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium

16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

17adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam

18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

21his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

23scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

24et dabit ei bibere quas cum exhauserit

25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

26pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

27quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Numeri 5

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

4Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

9Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :

10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

14si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.

16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

19Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

20Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Numeri 5

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

3tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

5locutus est Dominus ad Mosen dicens

6loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

7confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent

10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

11locutus est Dominus ad Mosen dicens

12loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens

13dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

15adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium

16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

17adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam

18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

21his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

23scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

24et dabit ei bibere quas cum exhauserit

25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

26pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

27quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Numeri 5:1
Vulgate

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

VulgClementine

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2
Vulgate

praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

VulgClementine

Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

3
Vulgate

tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

VulgClementine

tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

4
Vulgate

feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

VulgClementine

Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5
Vulgate

locutus est Dominus ad Mosen dicens

VulgClementine

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6
Vulgate

loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

VulgClementine

Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

7
Vulgate

confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

VulgClementine

confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

8
Vulgate

sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

VulgClementine

Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

9
Vulgate

omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent

VulgClementine

Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :

10
Vulgate

et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

VulgClementine

et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11
Vulgate

locutus est Dominus ad Mosen dicens

VulgClementine

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12
Vulgate

loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens

VulgClementine

Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

13
Vulgate

dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

VulgClementine

dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

14
Vulgate

si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

VulgClementine

si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

15
Vulgate

adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium

VulgClementine

adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.

16
Vulgate

offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

VulgClementine

Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

17
Vulgate

adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam

VulgClementine

assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18
Vulgate

cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

VulgClementine

Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

19
Vulgate

adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

VulgClementine

Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

20
Vulgate

sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

VulgClementine

Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21
Vulgate

his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

VulgClementine

his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22
Vulgate

ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

VulgClementine

Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23
Vulgate

scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

VulgClementine

Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24
Vulgate

et dabit ei bibere quas cum exhauserit

VulgClementine

et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25
Vulgate

tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

VulgClementine

tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26
Vulgate

pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

VulgClementine

pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27
Vulgate

quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

VulgClementine

Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28
Vulgate

quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

VulgClementine

Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29
Vulgate

ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

VulgClementine

Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30
Vulgate

maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

VulgClementine

maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

31
Vulgate

maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

VulgClementine

maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 5

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Numeri 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Numeri 5:16

Vulgate

"offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino"

VulgClementine

"Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward