Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Numeri 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Numeri 22

1profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

2videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

3et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

4dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

5misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

6veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

7perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

8ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

9quid sibi volunt homines isti apud te

10respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

11dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

12dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

13qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

14reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

15rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

16qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

17paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

18respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

19obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

20venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

21surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

23cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

25quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

27cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

28aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

29respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

30dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

31protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

32cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

33et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

34dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

35ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

36quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

37dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

38cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

39perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

40cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

41mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

Numeri 22

1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.

2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,

3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,

4dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.

6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.

7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,

8ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :

9Quid sibi volunt homines isti apud te ?

10Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,

11dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

12Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.

13Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.

14Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.

15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.

16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :

17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.

18Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.

19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.

20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.

21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.

22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.

23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,

24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.

25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :

26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.

27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.

28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?

29Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !

30Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.

31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.

32Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :

33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.

34Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.

35Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.

36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.

37Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?

38Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?

39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.

40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.

41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Numeri 22

1profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

2videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

3et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

4dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

5misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

6veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

7perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

8ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

9quid sibi volunt homines isti apud te

10respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

11dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

12dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

13qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

14reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

15rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

16qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

17paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

18respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

19obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

20venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

21surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

23cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

25quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

27cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

28aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

29respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

30dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

31protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

32cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

33et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

34dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

35ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

36quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

37dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

38cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

39perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

40cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

41mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

Numeri 22:1
Vulgate

profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

VulgClementine

Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.

2
Vulgate

videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

VulgClementine

Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,

3
Vulgate

et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

VulgClementine

et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,

4
Vulgate

dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

VulgClementine

dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

5
Vulgate

misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

VulgClementine

Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.

6
Vulgate

veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

VulgClementine

Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.

7
Vulgate

perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

VulgClementine

Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,

8
Vulgate

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

VulgClementine

ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :

9
Vulgate

quid sibi volunt homines isti apud te

VulgClementine

Quid sibi volunt homines isti apud te ?

10
Vulgate

respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

VulgClementine

Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,

11
Vulgate

dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

VulgClementine

dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

12
Vulgate

dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

VulgClementine

Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.

13
Vulgate

qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

VulgClementine

Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.

14
Vulgate

reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

VulgClementine

Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.

15
Vulgate

rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

VulgClementine

Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.

16
Vulgate

qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

VulgClementine

Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :

17
Vulgate

paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

VulgClementine

paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.

18
Vulgate

respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

VulgClementine

Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.

19
Vulgate

obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

VulgClementine

Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.

20
Vulgate

venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

VulgClementine

Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.

21
Vulgate

surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

VulgClementine

Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.

22
Vulgate

et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

VulgClementine

Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.

23
Vulgate

cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

VulgClementine

Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,

24
Vulgate

stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

VulgClementine

stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.

25
Vulgate

quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

VulgClementine

Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :

26
Vulgate

et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

VulgClementine

et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.

27
Vulgate

cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

VulgClementine

Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.

28
Vulgate

aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

VulgClementine

Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?

29
Vulgate

respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

VulgClementine

Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !

30
Vulgate

dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

VulgClementine

Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.

31
Vulgate

protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

VulgClementine

Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.

32
Vulgate

cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

VulgClementine

Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :

33
Vulgate

et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

VulgClementine

et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.

34
Vulgate

dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

VulgClementine

Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.

35
Vulgate

ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

VulgClementine

Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.

36
Vulgate

quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

VulgClementine

Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.

37
Vulgate

dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

VulgClementine

Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?

38
Vulgate

cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

VulgClementine

Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?

39
Vulgate

perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

VulgClementine

Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.

40
Vulgate

cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

VulgClementine

Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.

41
Vulgate

mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

VulgClementine

Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 22

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Numeri 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Numeri 22:16

Vulgate

"qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me"

VulgClementine

"Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward