Matthaeus 7 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 7
1nolite iudicare ut non iudicemini
2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
3quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
4aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
5hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
8omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
9aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
10aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
11si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
12omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
13intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
14quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
15adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
17sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
18non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
19omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
20igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
22multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
23et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
24omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
26et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
28et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
29erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
Matthaeus 7
1Nolite judicare, ut non judicemini.
2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
4aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
6Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
8Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?
12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
13Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
18Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
22Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
23Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
28Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 7
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 7 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 7:16
"a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus"
"a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?"





