Lamentationes 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Lamentationes 5
1recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
2hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
3pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
4aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
7patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
8servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
9in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
10pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
11mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
12principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
13adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
14senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
15defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
16cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
17propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
18propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
19tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
20quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
21converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
22sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer
Lamentationes 5
1Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
4Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
7Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
8Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
12Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
14Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
15Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
16Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
17Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
19Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
22Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lamentationes 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Lamentationes 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Lamentationes 5:16
"cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus"
"Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !"





