Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Iudith 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Iudith 4

1tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius

2tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

3et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium

4et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae

5sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

6ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

7et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

8et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

9et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

10et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

11tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos

12dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini

13memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

14sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis

15ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

16ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum

17et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

Iudith 4

1Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.

2Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.

3Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium :

4et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.

5Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat,

6ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.

7Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.

8Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum.

9Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio :

10et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.

11Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos,

12dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini.

13Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit :

14sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis.

15Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,

16ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.

17Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.

Iudith 4

1tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius

2tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

3et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium

4et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae

5sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

6ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

7et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

8et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

9et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

10et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

11tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos

12dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini

13memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

14sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis

15ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

16ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum

17et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

Iudith 4:1
Vulgate

tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius

VulgClementine

Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.

2
Vulgate

tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

VulgClementine

Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.

3
Vulgate

et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium

VulgClementine

Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium :

4
Vulgate

et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae

VulgClementine

et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.

5
Vulgate

sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

VulgClementine

Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat,

6
Vulgate

ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

VulgClementine

ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.

7
Vulgate

et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

VulgClementine

Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.

8
Vulgate

et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

VulgClementine

Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum.

9
Vulgate

et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

VulgClementine

Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio :

10
Vulgate

et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

VulgClementine

et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.

11
Vulgate

tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos

VulgClementine

Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos,

12
Vulgate

dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini

VulgClementine

dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini.

13
Vulgate

memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

VulgClementine

Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit :

14
Vulgate

sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis

VulgClementine

sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis.

15
Vulgate

ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

VulgClementine

Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,

16
Vulgate

ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum

VulgClementine

ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.

17
Vulgate

et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

VulgClementine

Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iudith 4

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Iudith 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Iudith 4:16

Vulgate

"ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum"

VulgClementine

"ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward