Iudith 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iudith 2
1anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se
2vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui
3dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio
4quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
5et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
6non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi
7tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
8omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
9frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
10aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
11et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
12cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem
13effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon
14et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
15et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum
16abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
17et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram
Iudith 2
1Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
2Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui :
3dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
4Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,
5et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum.
6Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
7Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
8Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
10Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
11Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ.
12Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ : ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
13Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
14Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare :
15et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum.
16Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
17Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi :
18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iudith 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iudith 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iudith 2:16
"abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii"
"Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii."





