Iudith 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iudith 16
1tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
6dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
11sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
15hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
17tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
18montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
19qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
21dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum
22et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
23porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
24erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
26erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
27erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29luxitque illam omnis populus diebus septem
30in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis
31dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem
Iudith 16
1Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens :
2Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; modulamini illi psalmum novum : exaltate, et invocate nomen ejus.
3Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.
4Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
5Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
6Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio ; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.
7Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.
8Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi : sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
9Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
10Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra ; accepit stolam novam ad decipiendum illum.
11Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus.
12Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.
13Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
14Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos : perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
15Hymnum cantemus Domino ; hymnum novum cantemus Deo nostro.
16Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest.
17Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuæ.
18Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
19Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
20Væ genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ; in die judicii visitabit illos.
21Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
22Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
23Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
24Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.
25Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.
26Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus.
27Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.
28Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam : et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.
29Luxitque illam omnis populus diebus septem.
30In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.
31Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iudith 16
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iudith 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iudith 16:16
"Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest"
"Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest."





