Isaias 55 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 55
1o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac
2quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra
3inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles
4ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus
5ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te
6quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est
7derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum
8non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus
9quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris
10et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti
11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud
12quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu
13pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
Isaias 55
1Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
3Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
4Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
5Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
6Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 55
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 55 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 55:1
"o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac"
"Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac."





