Isaias 38 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 38
1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
5vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
7hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
10ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
11dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
12generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
14sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
15quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
16Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
17ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
18quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
20Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
21et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
Isaias 38
1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
3et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
4Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
5Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
6et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
7Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
9Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum.
11Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.
13Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea : de mane usque ad vesperam finies me.
14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior : responde pro me.
15Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
18Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
20Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
21Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 38
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 38 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 38:16
"Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me"
"Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me."





