Isaias 26 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 26
1in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
2aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
3vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
4sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
5quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
6conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
7semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
8et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
9anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
10misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
11Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
12Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
13Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
14morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
15indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
16Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
17sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
18concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
19vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
20vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
21ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
Isaias 26
1In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
3Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
4Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
5Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
6Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
7Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
8Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
9Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
10Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
11Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
12Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
14Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
15Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.
16Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
18Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
20Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 26
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 26 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 26:16
"Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis"
"Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis."





