Iosue 21 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iosue 21
1accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
6porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
7et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
10filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
14et Iether et Isthimon
15et Helon Dabir
16et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
17de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
18et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
22et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
23de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
24et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
25porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
28porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
30de tribu autem Aser Masal et Abdon
31et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
35et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
36[de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
37et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
38omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
39itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
40cum suburbanis suis singulae per familias distributae
41deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
42dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
43ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
Iosue 21
1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :
2locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
3Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :
5et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
6Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
8Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
14et Jether, et Esthemo,
15et Holon, et Dabir,
16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
20Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
21De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
22et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
24et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
25Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.
26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
29et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
30De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
35et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
36De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
37De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
40cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
41Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
42Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iosue 21
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iosue 21 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iosue 21:16
"et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus"
"et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus."





