Iosue 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iosue 15
1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22et Cina et Dimona Adeda
23et Cedes et Asor Iethnan
24Zif et Thelem Baloth
25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26Aman Same et Molada
27et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28et Asersual et Bersabee et Baziothia
29Bala et Hiim Esem
30et Heltholad Exiil et Harma
31Siceleg et Medemena et Sensenna
32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
37Sanan et Adesa et Magdalgad
38Delean et Mesfa et Iecthel
39Lachis et Bascath et Aglon
40Thebbon et Lehemas et Chethlis
41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
42Labana et Aether et Asan
43Ieptha et Esna et Nesib
44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
45Accaron cum vicis et villulis suis
46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
48et in monte Samir et Iether et Soccho
49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50Anab et Isthemo et Anim
51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
52Arab et Roma et Esaan
53Ianum et Bethafua et Afeca
54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
55Maon et Chermel et Zif et Iotae
56Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
58Alul et Bethsur et Gedor
59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
61in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
Iosue 15
1Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
2Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
3Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
5Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
6Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
8Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
12Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
13Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
19At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
22et Cyna et Dimona et Adada,
23et Cades et Asor et Jethnam,
24Ziph et Telem et Baloth,
25Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;
26Amam, Sama, et Molada,
27et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29et Baala et Jim et Esem,
30et Eltholad et Cesil et Harma,
31et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
33In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
34et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
35et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.
37Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38Delean et Masepha et Jecthel,
39Lachis et Bascath et Eglon,
40Chebbon et Leheman et Cethlis,
41et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
42Labana et Ether et Asan,
43Jephtha et Esna et Nesib,
44et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.
45Accaron cum vicis et villulis suis.
46Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
47Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
48Et in monte : Samir et Jether et Socoth
49et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
50Anab et Istemo et Anim,
51Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
52Arab et Ruma et Esaan,
53et Janum et Beththaphua et Apheca,
54Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
55Maon et Carmel et Ziph et Jota,
56Jezraël et Jucadam et Zanoë,
57Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
58Halhul, et Besur, et Gedor,
59Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.
60Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
61In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
62et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.
63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iosue 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iosue 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iosue 15:16
"dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem"
"Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem."





