Ioannes 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 14
1non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
3et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4et quo ego vado scitis et viam scitis
5dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
11non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15si diligitis me mandata mea servate
16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
18non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
21qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
22dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25haec locutus sum vobis apud vos manens
26paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
Ioannes 14
1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
2In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
4Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
5Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
6Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
8Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
11Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
14Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
15Si diligitis me, mandata mea servate :
16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
18Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
22Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ?
23Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
24qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
25Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
28Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
29Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
30Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
31Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 14:16
"et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum"
"et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,"





