II Petri 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Petri 1
1Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
2gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
3quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
4per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
5vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
6in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
7in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
8haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
9cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
10quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
11sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
12propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
13iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione
14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
15dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
16non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
17accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
18et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto
19et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
20hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
21non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
II Petri 1
1Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
3Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
5Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
17Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
18Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
20hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Petri 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Petri 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Petri 1:16
"non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis"
"Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis."





