Ieremias 46 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ieremias 46
1quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes
2ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
3praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
4iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
5quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
6non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
7quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
8Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius
9ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas
10dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten
11ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
12audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
13verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti
14adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt
15quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum
16multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae
17vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus
18vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
19vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
20vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei
21mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
22vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
23succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
24confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis
25dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo
26et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
27et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
28et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
Ieremias 46
1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
2Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
3Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
4Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.
6Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
7Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
8Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.
9Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
10Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
11Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina : sanitas non erit tibi.
12Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram : quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
13Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :
14Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
15Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.
17Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.
18Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
19Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
20Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.
21Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt : quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
22Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.
23Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
24Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi aquilonis.
25Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
26et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
28Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ieremias 46
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ieremias 46 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ieremias 46:16
"multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae"
"Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ."





