Ieremias 27 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ieremias 27
1in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
2haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo
3et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
4et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
5ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis
6et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi
7et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni
8gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius
9vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis
10quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis
11porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea
12et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius et vivetis
13quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis
14nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
15quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis
16et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis
17nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem
18et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
19quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac
20quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem
21quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem
22in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto
Ieremias 27
1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :
2Hæc dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
3et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
4Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Hæc dicetis ad dominos vestros :
5Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
6Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :
7et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius : et servient ei gentes multæ et reges magni.
8Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
9Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :
10quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
11Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
12Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.
13Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis ?
14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis :
15quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis.
16Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Hæc dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.
17Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur hæc civitas in solitudinem ?
18Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
19Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac,
20quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :
21quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :
22In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ieremias 27
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ieremias 27 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ieremias 27:16
"et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis"
"Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Hæc dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis."





