Ieremias 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ieremias 13
1haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud
2et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos
3et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
4tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae
5et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus
6et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi
7et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset
8et factum est verbum Domini ad me dicens
9haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam
10populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est
11sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt
12dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino
13et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate
14et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos
15audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est
16date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem
17quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini
18dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
19civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
20levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
21quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem
22quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae
23si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
24et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto
25haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio
26unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua
27adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc
Ieremias 13
1Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
2Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.
3Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :
4Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.
5Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.
6Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.
7Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
8Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
9Hæc dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam :
10populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
11Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam : et non audierunt.
12Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?
13Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
14Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos.
15Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
18Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?
21Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?
22Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ.
23Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
24Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
25Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua :
27adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ : super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ieremias 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ieremias 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ieremias 13:16
"date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem"
"Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem."





