Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Samuel 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Samuel 16

1dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

2et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

3et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

4fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

5et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

6cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

7et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

8et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

9adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

10adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

11dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

12misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

13tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

14spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

15dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

16iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

17et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

18et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

19misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

20tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

21et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

22misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

23igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

I Samuel 16

1Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.

2Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.

3Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.

4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?

5Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

6Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?

7Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

8Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.

9Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.

10Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.

11Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.

12Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.

13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

14Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.

15Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.

16Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.

17Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.

18Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.

19Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.

20Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.

21Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.

22Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.

23Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.

I Samuel 16

1dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

2et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

3et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

4fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

5et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

6cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

7et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

8et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

9adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

10adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

11dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

12misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

13tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

14spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

15dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

16iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

17et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

18et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

19misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

20tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

21et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

22misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

23igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

I Samuel 16:1
Vulgate

dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

VulgClementine

Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.

2
Vulgate

et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

VulgClementine

Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.

3
Vulgate

et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

VulgClementine

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.

4
Vulgate

fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

VulgClementine

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?

5
Vulgate

et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

VulgClementine

Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

6
Vulgate

cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

VulgClementine

Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?

7
Vulgate

et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

VulgClementine

Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

8
Vulgate

et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

VulgClementine

Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.

9
Vulgate

adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

VulgClementine

Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.

10
Vulgate

adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

VulgClementine

Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.

11
Vulgate

dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

VulgClementine

Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.

12
Vulgate

misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

VulgClementine

Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.

13
Vulgate

tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

VulgClementine

Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

14
Vulgate

spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

VulgClementine

Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.

15
Vulgate

dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

VulgClementine

Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.

16
Vulgate

iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

VulgClementine

Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.

17
Vulgate

et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

VulgClementine

Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.

18
Vulgate

et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

VulgClementine

Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.

19
Vulgate

misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

VulgClementine

Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.

20
Vulgate

tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

VulgClementine

Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.

21
Vulgate

et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

VulgClementine

Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.

22
Vulgate

misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

VulgClementine

Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.

23
Vulgate

igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

VulgClementine

Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Samuel 16

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Samuel 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Samuel 16:16

Vulgate

"iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras"

VulgClementine

"Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward