Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Regum 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Regum 4

1erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel

2et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis

4Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

8et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim

9Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan

13Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas

14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim

15Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

16Baana filius Usi in Aser et in Balod

17Iosaphat filius Pharue in Isachar

18Semei filius Hela in Beniamin

19Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius

22erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium

24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis

26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium

27nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo

28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi

29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum

31et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille

33et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus

34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

I Regum 4

1Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël :

2et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis :

3Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis :

4Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes :

5Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :

6et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa.

7Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.

8Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.

9Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.

10Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.

11Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.

12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.

13Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.

14Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.

15Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.

16Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.

17Josaphat filius Pharue in Issachar.

18Semei filius Ela in Benjamin.

19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.

20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque lætantes.

21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

22Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,

23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

24Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.

26Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.

27Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.

28Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.

29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.

30Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,

31et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

32Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

33Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.

34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.

I Regum 4

1erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel

2et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis

4Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

8et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim

9Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan

13Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas

14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim

15Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

16Baana filius Usi in Aser et in Balod

17Iosaphat filius Pharue in Isachar

18Semei filius Hela in Beniamin

19Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius

22erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium

24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis

26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium

27nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo

28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi

29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum

31et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille

33et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus

34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

I Regum 4:1
Vulgate

erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel

VulgClementine

Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël :

2
Vulgate

et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

VulgClementine

et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis :

3
Vulgate

Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis

VulgClementine

Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis :

4
Vulgate

Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

VulgClementine

Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes :

5
Vulgate

Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

VulgClementine

Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :

6
Vulgate

et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

VulgClementine

et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa.

7
Vulgate

habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

VulgClementine

Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.

8
Vulgate

et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim

VulgClementine

Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.

9
Vulgate

Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

VulgClementine

Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.

10
Vulgate

Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

VulgClementine

Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.

11
Vulgate

Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

VulgClementine

Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.

12
Vulgate

Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan

VulgClementine

Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.

13
Vulgate

Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas

VulgClementine

Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.

14
Vulgate

Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim

VulgClementine

Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.

15
Vulgate

Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

VulgClementine

Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.

16
Vulgate

Baana filius Usi in Aser et in Balod

VulgClementine

Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.

17
Vulgate

Iosaphat filius Pharue in Isachar

VulgClementine

Josaphat filius Pharue in Issachar.

18
Vulgate

Semei filius Hela in Beniamin

VulgClementine

Semei filius Ela in Benjamin.

19
Vulgate

Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

VulgClementine

Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.

20
Vulgate

Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

VulgClementine

Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque lætantes.

21
Vulgate

Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius

VulgClementine

Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

22
Vulgate

erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

VulgClementine

Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,

23
Vulgate

decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium

VulgClementine

decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

24
Vulgate

ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

VulgClementine

Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

25
Vulgate

habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis

VulgClementine

Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.

26
Vulgate

et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium

VulgClementine

Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.

27
Vulgate

nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo

VulgClementine

Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.

28
Vulgate

hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi

VulgClementine

Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.

29
Vulgate

dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

VulgClementine

Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.

30
Vulgate

et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum

VulgClementine

Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,

31
Vulgate

et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

VulgClementine

et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

32
Vulgate

locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille

VulgClementine

Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

33
Vulgate

et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus

VulgClementine

Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.

34
Vulgate

et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

VulgClementine

Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Regum 4

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Regum 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Regum 4:16

Vulgate

"Baana filius Usi in Aser et in Balod"

VulgClementine

"Baana filius Husi in Aser, et in Baloth."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward