I Paralipomenon 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Paralipomenon 9
1universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
2qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
4Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
5et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
6de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
7porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
8et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
10de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
15Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
24per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
25fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
36filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
37Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
38porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
39Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
40filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
41porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
42Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
43Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
44porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
I Paralipomenon 9
1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
5Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
7Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
8et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
9et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
10De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
13Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
17Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
23tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
24Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
36Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
37Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
38Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
40Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
41Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
42Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
43Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
44Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Paralipomenon 9:16
"et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi"
"et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati."





