Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Paralipomenon 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Paralipomenon 16

1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo

2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini

3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam

4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel

5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret

6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini

7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius

8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius

9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius

10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum

11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper

12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius

14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes

16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac

17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum

18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

19cum essent pauci numero parvi et coloni eius

20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius

24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos

26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit

27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius

28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium

29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto

30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem

31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit

32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt

33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram

34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis

36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas

38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores

39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon

40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli

41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius

42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

I Paralipomenon 16

1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :

5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

8Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.

9Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.

10Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.

11Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.

12Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.

14Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

15Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,

16quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.

17Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,

18dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :

19cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.

20Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

21Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.

22Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

23Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :

24narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.

25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

26Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.

27Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.

28Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.

29Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.

30Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.

31Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

32Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.

34Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.

35Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

36Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.

37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;

39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.

41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.

42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.

43Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.

I Paralipomenon 16

1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo

2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini

3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam

4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel

5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret

6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini

7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius

8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius

9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius

10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum

11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper

12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius

14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes

16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac

17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum

18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

19cum essent pauci numero parvi et coloni eius

20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius

24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos

26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit

27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius

28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium

29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto

30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem

31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit

32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt

33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram

34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis

36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas

38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores

39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon

40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli

41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius

42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

I Paralipomenon 16:1
Vulgate

adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo

VulgClementine

Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2
Vulgate

cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini

VulgClementine

Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

3
Vulgate

et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam

VulgClementine

Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4
Vulgate

constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel

VulgClementine

Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :

5
Vulgate

Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret

VulgClementine

Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

6
Vulgate

Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini

VulgClementine

Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7
Vulgate

in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius

VulgClementine

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

8
Vulgate

confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius

VulgClementine

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.

9
Vulgate

canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius

VulgClementine

Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.

10
Vulgate

laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum

VulgClementine

Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.

11
Vulgate

quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper

VulgClementine

Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.

12
Vulgate

recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

VulgClementine

Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13
Vulgate

semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius

VulgClementine

semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.

14
Vulgate

ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

VulgClementine

Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

15
Vulgate

recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes

VulgClementine

Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,

16
Vulgate

quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac

VulgClementine

quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.

17
Vulgate

et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum

VulgClementine

Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,

18
Vulgate

dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

VulgClementine

dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :

19
Vulgate

cum essent pauci numero parvi et coloni eius

VulgClementine

cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.

20
Vulgate

et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

VulgClementine

Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

21
Vulgate

non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

VulgClementine

Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.

22
Vulgate

nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

VulgClementine

Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

23
Vulgate

canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius

VulgClementine

Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :

24
Vulgate

narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

VulgClementine

narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.

25
Vulgate

quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos

VulgClementine

Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

26
Vulgate

omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit

VulgClementine

Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.

27
Vulgate

confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius

VulgClementine

Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.

28
Vulgate

adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium

VulgClementine

Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.

29
Vulgate

date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto

VulgClementine

Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.

30
Vulgate

commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem

VulgClementine

Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.

31
Vulgate

laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit

VulgClementine

Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

32
Vulgate

tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt

VulgClementine

Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33
Vulgate

tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram

VulgClementine

Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.

34
Vulgate

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

VulgClementine

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.

35
Vulgate

et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis

VulgClementine

Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

36
Vulgate

benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

VulgClementine

Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.

37
Vulgate

dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas

VulgClementine

Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

38
Vulgate

porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores

VulgClementine

Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;

39
Vulgate

Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon

VulgClementine

Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

40
Vulgate

ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli

VulgClementine

ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.

41
Vulgate

et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius

VulgClementine

Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.

42
Vulgate

Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

VulgClementine

Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.

43
Vulgate

reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

VulgClementine

Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 16

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Paralipomenon 16:16

Vulgate

"quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac"

VulgClementine

"quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward