I Paralipomenon 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Paralipomenon 14
1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
5Iebar et Helisu et Eliphaleth
6Noga quoque et Napheg et Iaphiae
7Elisama et Baliada et Eliphaleth
8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
I Paralipomenon 14
1Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
3Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
4Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
5Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
6Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
7Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
10Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
11Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
13Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
17Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Paralipomenon 14:16
"fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera"
"Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera."





