Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Paralipomenon 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Paralipomenon 11

1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

27Semmoth Arorites Helles Phallonites

28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

34Ahiam filius Sachar Ararites

35Eliphal filius Ur

36Apher Mechurathites Ahia Phellonites

37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

40Iras Iethreus Gareb Iethreus

41Urias Ettheus Zabad filius Ooli

42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

I Paralipomenon 11

1Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.

2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.

3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.

4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,

6dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.

9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.

11Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

12Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.

13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.

14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.

16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.

17Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !

18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,

19dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.

20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,

21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.

22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

23Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

24Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,

25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.

26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,

27Sammoth Arorites, Helles Pharonites,

28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,

29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,

30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,

31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,

32Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.

33Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,

34Ahiam filius Sachar Ararites,

35Eliphal filius Ur,

36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,

37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,

38Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,

39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,

40Ira Jethræus, Gareb Jethræus,

41Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,

42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :

43Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,

44Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,

45Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,

46Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.

I Paralipomenon 11

1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

27Semmoth Arorites Helles Phallonites

28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

34Ahiam filius Sachar Ararites

35Eliphal filius Ur

36Apher Mechurathites Ahia Phellonites

37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

40Iras Iethreus Gareb Iethreus

41Urias Ettheus Zabad filius Ooli

42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

I Paralipomenon 11:1
Vulgate

congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

VulgClementine

Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.

2
Vulgate

heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

VulgClementine

Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.

3
Vulgate

venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

VulgClementine

Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.

4
Vulgate

abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

VulgClementine

Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

5
Vulgate

dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

VulgClementine

Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,

6
Vulgate

dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

VulgClementine

dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

7
Vulgate

habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

VulgClementine

Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

8
Vulgate

aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

VulgClementine

Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.

9
Vulgate

proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

VulgClementine

Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10
Vulgate

hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

VulgClementine

Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.

11
Vulgate

et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

VulgClementine

Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

12
Vulgate

et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

VulgClementine

Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.

13
Vulgate

iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

VulgClementine

Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.

14
Vulgate

hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

VulgClementine

Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

15
Vulgate

descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

VulgClementine

Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.

16
Vulgate

porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

VulgClementine

Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.

17
Vulgate

desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

VulgClementine

Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !

18
Vulgate

tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

VulgClementine

Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,

19
Vulgate

dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

VulgClementine

dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.

20
Vulgate

Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

VulgClementine

Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,

21
Vulgate

inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

VulgClementine

et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.

22
Vulgate

Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

VulgClementine

Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

23
Vulgate

et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

VulgClementine

Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

24
Vulgate

haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

VulgClementine

Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,

25
Vulgate

inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

VulgClementine

inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.

26
Vulgate

porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

VulgClementine

Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,

27
Vulgate

Semmoth Arorites Helles Phallonites

VulgClementine

Sammoth Arorites, Helles Pharonites,

28
Vulgate

Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

VulgClementine

Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,

29
Vulgate

Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

VulgClementine

Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,

30
Vulgate

Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

VulgClementine

Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,

31
Vulgate

Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

VulgClementine

Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,

32
Vulgate

Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

VulgClementine

Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.

33
Vulgate

filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

VulgClementine

Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,

34
Vulgate

Ahiam filius Sachar Ararites

VulgClementine

Ahiam filius Sachar Ararites,

35
Vulgate

Eliphal filius Ur

VulgClementine

Eliphal filius Ur,

36
Vulgate

Apher Mechurathites Ahia Phellonites

VulgClementine

Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,

37
Vulgate

Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

VulgClementine

Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,

38
Vulgate

Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

VulgClementine

Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,

39
Vulgate

Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

VulgClementine

Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,

40
Vulgate

Iras Iethreus Gareb Iethreus

VulgClementine

Ira Jethræus, Gareb Jethræus,

41
Vulgate

Urias Ettheus Zabad filius Ooli

VulgClementine

Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,

42
Vulgate

Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

VulgClementine

Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :

43
Vulgate

Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

VulgClementine

Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,

44
Vulgate

Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

VulgClementine

Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,

45
Vulgate

Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

VulgClementine

Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,

46
Vulgate

Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

VulgClementine

Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 11

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Paralipomenon 11:16

Vulgate

"porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem"

VulgClementine

"Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward