I Ioannis 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ioannis 3
1videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
2carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
3et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
4omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
5et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
6omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
7filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
8qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
9omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
10in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
11quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
12non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
13nolite mirari fratres si odit vos mundus
14nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
15omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
16in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
17qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
18filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
20quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
21carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
22et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
23et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
24et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
I Ioannis 3
1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
2Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
3Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.
5Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.
6Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
8Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
15omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
16In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
23Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ioannis 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ioannis 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ioannis 3:16
"in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere"
"In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere."





