Ezechiel 27 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ezechiel 27
1et factum est verbum Domini ad me dicens
2tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
3et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum
4et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum
5abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
6quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
7byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
8habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
9senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae
10Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
11filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
12Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas
13Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
14de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
15filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
17Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
19Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
20Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
22venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo
23Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui
24ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
25naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
26in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris
27divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
29et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
30et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
31et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
32et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
33quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae
34nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
35universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
36negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum
Ezechiel 27
1Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
2Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
3et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : Hæc dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
4et in corde maris sita. Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum :
5abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
6Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ.
7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
8Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
9Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ : omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ.
10Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
14De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
15Filii Dedan negotiatores tui ; insulæ multæ, negotiatio manus tuæ : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
17Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
19Dan, et Græcia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
21Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ : cum agnis, et arietibus, et hædis, venerunt ad te negotiatores tui.
22Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
23Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
24Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
25Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
26In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
27Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ :
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
29Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt.
30Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
31Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo.
32Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris ?
33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terræ.
34Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
35Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
36Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ezechiel 27
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ezechiel 27 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ezechiel 27:16
"Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo"
"Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo."





