Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Ezechiel 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Ezechiel 11

1et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi

2dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

3dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes

4idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

5et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

6plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis

7propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius

8gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

9et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia

10gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus

11haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos

12et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati

13et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel

14et factum est verbum Domini ad me dicens

15fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

16propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

17propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

18et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

19et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

21quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

22et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

23et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

24et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

25et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi

Ezechiel 11

1Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,

12et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.

16Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

Ezechiel 11

1et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi

2dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

3dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes

4idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

5et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

6plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis

7propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius

8gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

9et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia

10gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus

11haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos

12et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati

13et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel

14et factum est verbum Domini ad me dicens

15fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

16propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

17propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

18et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

19et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

21quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

22et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

23et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

24et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

25et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi

Ezechiel 11:1
Vulgate

et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi

VulgClementine

Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2
Vulgate

dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

VulgClementine

Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3
Vulgate

dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes

VulgClementine

dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4
Vulgate

idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

VulgClementine

Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5
Vulgate

et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

VulgClementine

Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6
Vulgate

plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis

VulgClementine

Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7
Vulgate

propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius

VulgClementine

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8
Vulgate

gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

VulgClementine

Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9
Vulgate

et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia

VulgClementine

Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10
Vulgate

gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus

VulgClementine

Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11
Vulgate

haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos

VulgClementine

Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,

12
Vulgate

et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati

VulgClementine

et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13
Vulgate

et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel

VulgClementine

Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14
Vulgate

et factum est verbum Domini ad me dicens

VulgClementine

Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15
Vulgate

fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

VulgClementine

Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.

16
Vulgate

propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

VulgClementine

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17
Vulgate

propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

VulgClementine

Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18
Vulgate

et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

VulgClementine

Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19
Vulgate

et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

VulgClementine

Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20
Vulgate

ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

VulgClementine

ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21
Vulgate

quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

VulgClementine

Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22
Vulgate

et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

VulgClementine

Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23
Vulgate

et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

VulgClementine

et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24
Vulgate

et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

VulgClementine

Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25
Vulgate

et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi

VulgClementine

Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ezechiel 11

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Ezechiel 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Ezechiel 11:16

Vulgate

"propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt"

VulgClementine

"Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward