Esras 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Esras 10
1sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu
2et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc
3percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
4surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac
5surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
6et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant
7et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
8et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis
9convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis
10et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel
11et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis
12et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat
13verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto
14constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
15igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
16feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem
17et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi
18et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia
19et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent
20et de filiis Emmer Anani et Zebedia
21et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias
22et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa
23et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer
24et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri
25et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
26et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia
27et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza
28et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
29et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth
30et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
31et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
32Beniamin Maloch Samarias
33de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei
34de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
35Baneas et Badaias Cheiliau
36Vannia Marimuth et Eliasib
37Matthanias Mathanai et Iasi
38et Bani et Bennui Semei
39et Salmias et Nathan et Adaias
40Mechnedabai Sisai Sarai
41Ezrel et Selemau Semeria
42Sellum Amaria Ioseph
43de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia
44omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios
Esras 10
1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
2Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,
3percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.
4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.
5Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.
6Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
7Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :
8et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.
9Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.
11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
12Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),
14constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
15Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :
16feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
17Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.
19Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
20Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.
21Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.
22Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.
23Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.
24Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
25Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
26Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.
27Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.
28Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.
30Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
31Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,
32Benjamin, Maloch, Samarias.
33Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.
34De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,
35Baneas, et Badaias, Cheliau,
36Vania, Marimuth, et Eliasib,
37Mathanias, Mathanai, et Jasi,
38et Bani, et Bennui, Semei,
39et Salmias, et Nathan, et Adaias,
40et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41Ezrel, et Selemiau, Semeria,
42Sellum, Amaria, Joseph.
43De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia.
44Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Esras 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Esras 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Esras 10:16
"feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem"
"feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem."





