Ecclesiasticus 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 5
1noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
2non sequaris concupiscentiam cordis
3et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
6et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
7misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
8non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
10noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
12esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
14si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
15honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
16non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
17super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
18iustifica pusillo et magno similiter
Ecclesiasticus 5
1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
4Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
6Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
10Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
14Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18Justifica pusillum et magnum similiter.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 5:16
"non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris"
"Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :"





