Canticum Canticorum 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Canticum Canticorum 8
1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
Canticum Canticorum 8
1Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
4Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
5Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
6Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
8Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?
9Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
14Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Canticum Canticorum 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Canticum Canticorum 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Canticum Canticorum 8:1
"quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat"
"Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?"





