Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Baruch 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Baruch 6

1exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

2ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

3nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

4videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

5visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

6angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

7nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

8et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

9coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

10dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

11hii autem non liberantur ab erugine et tinea

12opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

13sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

14habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

15ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

16constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

17et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

18lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

19corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

20nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

21supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

22unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

23aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

24ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

25sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

26propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

27hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

28de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

29unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

30et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

31rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

32a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

33neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

34similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

35hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

36hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

37viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

38lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

39quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

40adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

41quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

42mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

43cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

44omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

45a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

46aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

47reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

48nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

49quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

50nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

51unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

52regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

53iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

54etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

55regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

56non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

57aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

58itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

59sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

60similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

61et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

62ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

63unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

64scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

65neque enim regibus maledicent neque benedicent

66signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

67bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

68nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

69nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

70eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

71a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

72melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis

Baruch 6

1Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis.

2Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace.

3Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus.

4Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.

5Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.

6Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.

7Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui.

8Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.

9Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.

10Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.

11Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea.

12Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.

13Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.

14Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :

15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.

16Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.

17Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur.

18Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.

19Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.

20Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.

21Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ.

22Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.

23Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.

24Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

25Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea.

26Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

27Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.

28De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.

29Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :

30et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.

31Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.

32Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.

33Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.

34Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.

35Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.

36Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.

37Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.

38Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.

39Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?

40Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :

41quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.

42Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :

43cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.

44Omnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt : quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos ?

45A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes.

46Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ?

47Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.

48Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis.

49Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ?

50Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.

51Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.

52Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.

53Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ.

54Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.

55Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ?

56Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt,

57aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.

58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii.

59Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :

60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :

61et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis :

62ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei : hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.

63Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.

64Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.

65Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.

66Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.

67Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.

68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.

69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.

70Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.

71A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.

72Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

Baruch 6

1exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

2ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

3nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

4videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

5visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

6angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

7nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

8et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

9coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

10dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

11hii autem non liberantur ab erugine et tinea

12opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

13sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

14habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

15ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

16constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

17et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

18lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

19corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

20nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

21supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

22unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

23aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

24ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

25sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

26propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

27hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

28de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

29unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

30et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

31rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

32a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

33neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

34similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

35hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

36hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

37viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

38lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

39quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

40adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

41quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

42mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

43cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

44omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

45a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

46aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

47reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

48nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

49quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

50nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

51unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

52regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

53iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

54etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

55regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

56non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

57aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

58itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

59sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

60similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

61et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

62ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

63unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

64scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

65neque enim regibus maledicent neque benedicent

66signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

67bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

68nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

69nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

70eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

71a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

72melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis

Baruch 6:1
Vulgate

exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

VulgClementine

Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis.

2
Vulgate

ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

VulgClementine

Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace.

3
Vulgate

nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

VulgClementine

Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus.

4
Vulgate

videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

VulgClementine

Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.

5
Vulgate

visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

VulgClementine

Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.

6
Vulgate

angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

VulgClementine

Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.

7
Vulgate

nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

VulgClementine

Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui.

8
Vulgate

et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

VulgClementine

Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.

9
Vulgate

coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

VulgClementine

Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.

10
Vulgate

dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

VulgClementine

Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.

11
Vulgate

hii autem non liberantur ab erugine et tinea

VulgClementine

Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea.

12
Vulgate

opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

VulgClementine

Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.

13
Vulgate

sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

VulgClementine

Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.

14
Vulgate

habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

VulgClementine

Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :

15
Vulgate

ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

VulgClementine

non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.

16
Vulgate

constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

VulgClementine

Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.

17
Vulgate

et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

VulgClementine

Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur.

18
Vulgate

lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

VulgClementine

Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.

19
Vulgate

corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

VulgClementine

Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.

20
Vulgate

nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

VulgClementine

Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.

21
Vulgate

supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

VulgClementine

Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ.

22
Vulgate

unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

VulgClementine

Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.

23
Vulgate

aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

VulgClementine

Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.

24
Vulgate

ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

VulgClementine

Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

25
Vulgate

sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

VulgClementine

Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea.

26
Vulgate

propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

VulgClementine

Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

27
Vulgate

hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

VulgClementine

Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.

28
Vulgate

de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

VulgClementine

De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.

29
Vulgate

unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

VulgClementine

Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :

30
Vulgate

et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

VulgClementine

et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.

31
Vulgate

rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

VulgClementine

Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.

32
Vulgate

a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

VulgClementine

Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.

33
Vulgate

neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

VulgClementine

Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.

34
Vulgate

similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

VulgClementine

Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.

35
Vulgate

hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

VulgClementine

Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.

36
Vulgate

hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

VulgClementine

Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.

37
Vulgate

viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

VulgClementine

Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.

38
Vulgate

lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

VulgClementine

Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.

39
Vulgate

quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

VulgClementine

Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?

40
Vulgate

adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

VulgClementine

Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :

41
Vulgate

quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

VulgClementine

quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.

42
Vulgate

mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

VulgClementine

Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :

43
Vulgate

cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

VulgClementine

cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.

44
Vulgate

omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

VulgClementine

Omnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt : quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos ?

45
Vulgate

a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

VulgClementine

A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes.

46
Vulgate

aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

VulgClementine

Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ?

47
Vulgate

reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

VulgClementine

Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.

48
Vulgate

nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

VulgClementine

Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis.

49
Vulgate

quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

VulgClementine

Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ?

50
Vulgate

nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

VulgClementine

Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.

51
Vulgate

unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

VulgClementine

Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.

52
Vulgate

regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

VulgClementine

Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.

53
Vulgate

iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

VulgClementine

Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ.

54
Vulgate

etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

VulgClementine

Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.

55
Vulgate

regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

VulgClementine

Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ?

56
Vulgate

non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

VulgClementine

Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt,

57
Vulgate

aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

VulgClementine

aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.

58
Vulgate

itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

VulgClementine

Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii.

59
Vulgate

sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

VulgClementine

Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :

60
Vulgate

similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

VulgClementine

similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :

61
Vulgate

et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

VulgClementine

et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis :

62
Vulgate

ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

VulgClementine

ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei : hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.

63
Vulgate

unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

VulgClementine

Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.

64
Vulgate

scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

VulgClementine

Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.

65
Vulgate

neque enim regibus maledicent neque benedicent

VulgClementine

Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.

66
Vulgate

signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

VulgClementine

Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.

67
Vulgate

bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

VulgClementine

Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.

68
Vulgate

nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

VulgClementine

Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.

69
Vulgate

nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

VulgClementine

Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.

70
Vulgate

eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

VulgClementine

Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.

71
Vulgate

a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

VulgClementine

A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.

72
Vulgate

melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis

VulgClementine

Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Baruch 6

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Baruch 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Baruch 6:16

Vulgate

"constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium"

VulgClementine

"Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward