Apocalypsis 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Apocalypsis 8
1et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora
2et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae
3et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
4et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo
5et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
6et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent
7et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
8et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
9et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit
10et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum
11et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt
12et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
13et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
Apocalypsis 8
1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora.
2Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datæ sunt illis septem tubæ.
3Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
4Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
5Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus.
6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent.
7Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum viride combustum est.
8Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
9et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
10Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum :
11et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.
12Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
13Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna : Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Apocalypsis 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Apocalypsis 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Apocalypsis 8:1
"et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora"
"Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora."





