Apocalypsis 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Apocalypsis 22
1et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
2in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
3et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
5et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
7et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
9et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
11qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
12ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
13ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
14beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
15foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
20dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
Apocalypsis 22
1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
2In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.
3Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.
4Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.
5Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
6Et dixit mihi : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.
7Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.
8Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat :
9et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus : Deum adora.
10Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim prope est.
11Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.
12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
13Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
14Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.
15Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
16Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.
17Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.
18Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
19Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto :
20dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.
21Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Apocalypsis 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Apocalypsis 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Apocalypsis 22:16
"ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina"
"Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina."





