Apocalypsis 20 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Apocalypsis 20
1et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
2et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
3et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore
4et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
5ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima
6beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
7et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris
8et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam
9et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia
10et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
11et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis
12et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum
13et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum
14et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis
15et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis
Apocalypsis 20
1Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
2Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille :
3et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni : et post hæc oportet illum solvi modico tempore.
4Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
5Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.
6Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
7Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.
8Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
9Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.
11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.
12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :
13et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
14Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.
15Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Apocalypsis 20
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Apocalypsis 20 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Apocalypsis 20:1
"et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua"
"Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua."





