Amos 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Amos 2
1haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
2et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
3et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
4haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
5et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
6haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis
7qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum
8et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
9ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter
10ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
11et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
12et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
13ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno
14et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam
15et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus
Amos 2
1Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
2Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.
3Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.
4Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
5Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.
6Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
7Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
8Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
9Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.
10Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.
11Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.
12Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.
13Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
14Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :
15et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :
16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Amos 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Amos 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Amos 2:16
"et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus"
"et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus."





