1tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba meastylusEsther 8:12, Esther 8:12, Esther 3:13, Esther 3:13, Apocalypsis 11:182si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuaestylusEsther 8:17, Esther 8:17, Esther 8:11, Esther 8:11, Psalmi 71:133tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias measstylusEsras 8:36, Esras 8:36, Esther 3:2, Esther 3:6, Daniel 3:24scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eiusstylusI Paralipomenon 11:9, II Samuel 3:1, I Paralipomenon 11:9, II Samuel 3:1, I Samuel 2:305et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possumstylusPsalmi 18:34, Psalmi 18:40, Ieremias 18:21, Psalmi 20:7, Psalmi 20:86tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniamstylusEsther 3:15, Esther 3:157indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptiasstylus8cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deumstylus9et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientisstylus10et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestrosstylusEsther 5:11, Esther 8:11, Esther 5:11, Esther 8:11, Genesis 14:2311et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorumstylus12cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebantstylusEsther 5:6, Esther 7:2, Esther 5:6, Esther 7:2