1et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorumstylus2conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Ninevenstylus3quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepitstylus4reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pacestylus5in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eisstylus6prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eamstylus7omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deumstylus8et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in eastylus9et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhelstylus10audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illistylus11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute suastylus12nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hincstylus13video enim quoniam iniquitas eius finem dabit eistylus14factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suosstylus15invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorumstylus16et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eumstylus17omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terraestylus