1cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo diestylus2dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuumstylus3si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibusstylus4cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abieruntstylus5Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquostylus6et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuusstylus7dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eumstylus8statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebitstylus9tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebatstylus10unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suostylus11et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudiostylus12cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederuntstylus13tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suostylus14et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredistylus15quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepitstylus16et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eumstylus17dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meumstylus18ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelostylus19et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxeratstylus20veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deusstylus21et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi suntstylus