1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sanctostylus2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meostylus3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnemstylus4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissastylus5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amenstylus6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhelstylus7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semenstylus8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in seminestylus9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filiusstylus10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostrostylus11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneretstylus12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minoristylus13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habuistylus14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absitstylus15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius misereborstylus16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Deistylus17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terrastylus18ergo cuius vult miseretur et quem vult induratstylus19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistitstylus20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sicstylus21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliamstylus22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitumstylus23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriamstylus24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibusstylus25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutamstylus26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivistylus27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fientstylus28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terramstylus29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemusstylus30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide eststylus31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenitstylus32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionisstylus33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundeturstylus