1nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulantstylus2lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortisstylus3nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carnestylus4ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritumstylus5qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiuntstylus6nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et paxstylus7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim poteststylus8qui autem in carne sunt Deo placere non possuntstylus9vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eiusstylus10si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationemstylus11quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobisstylus12ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamusstylus13si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetisstylus14quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Deistylus15non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Paterstylus16ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Deistylus17si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemurstylus18existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobisstylus19nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectatstylus20vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spemstylus21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Deistylus22scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhucstylus23non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostristylus24spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid speratstylus25si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamusstylus26similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibusstylus27qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctisstylus28scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sanctistylus29nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribusstylus30quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavitstylus31quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nosstylus32qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabitstylus33quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificatstylus34quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobisstylus35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladiusstylus36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionisstylus37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nosstylus38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudinesstylus39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostrostylus