1in finem filiis Core ad intellectum pro victoria filiorum Core eruditionisstylus2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquisstylus3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eosstylus4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibistylus5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacobstylus6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostrosstylus7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit mestylus8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudististylus9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semperstylus10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostrisstylus11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nosstylus12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nosstylus13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorumstylus14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostrostylus15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubusstylus16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit mestylus17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultorisstylus18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuostylus19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tuastylus20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortisstylus21si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienumstylus22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionisstylus23exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternumstylus24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostrasstylus25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter nosterstylus26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuamstylus