1huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatumstylus2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolusstylus3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota diestylus4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi spina diapsalma die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiterstylus5delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semperstylus6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedantstylus7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semperstylus8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meostylus9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad testylus10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabitstylus11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti cordestylus