1canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimusstylus2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalemstylus3Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simulstylus4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Doministylus5quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui Davidstylus6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt testylus7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuisstylus8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibistylus9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibistylus