1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eiusstylus2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eiusstylus3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominumstylus4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiterstylus5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eiusstylus6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eiusstylus7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eiusstylus8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationesstylus9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaacstylus10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternumstylus11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestraestylus12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius cum essent viri pauci modici et advenae in eastylus13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterumstylus14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis regesstylus15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligerestylus16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivitstylus17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Iosephstylus18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eiusstylus19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eumstylus20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illumstylus21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione suastylus22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceretstylus23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Hamstylus24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eiusstylus25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illiusstylus26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibistylus27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Hamstylus28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eiusstylus29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorumstylus30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorumstylus31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorumstylus32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorumstylus33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorumstylus34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerusstylus35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorumstylus36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorumstylus37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmusstylus38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eosstylus39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret noctestylus40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eosstylus41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis fluminastylus42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suostylus43et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suosstylus44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederuntstylus45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluiastylus