1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater suastylus2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorumstylus3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos regesstylus4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietasstylus5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperisstylus6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animostylus7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur ampliusstylus8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseuntstylus9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperemstylus10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eiusstylus11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebitstylus12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suaestylus13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarumstylus14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suumstylus15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suisstylus16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineamstylus17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suumstylus18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illiusstylus19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusumstylus20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperemstylus21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibusstylus22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eiusstylus23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terraestylus24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeostylus25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimostylus26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eiusstylus27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedetstylus28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eamstylus29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universasstylus30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabiturstylus31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eiusstylus