1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore eritstylus2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior eritstylus3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur famesstylus4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eumstylus5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omniastylus6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribusstylus7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suumstylus8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat easstylus9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilisstylus10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bonastylus11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eumstylus12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominumstylus13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequeturstylus14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malumstylus15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperemstylus16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eiusstylus17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentetstylus18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semelstylus19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestatestylus20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocensstylus21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatemstylus22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat eistylus23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipitstylus24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae eststylus25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabiturstylus26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabiturstylus27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriamstylus28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iustistylus