1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eisstylus2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquunturstylus3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabiturstylus4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrimastylus5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validusstylus6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia suntstylus7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suumstylus8qui cogitat malefacere stultus vocabiturstylus9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractorstylus10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tuastylus11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cessesstylus12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera suastylus13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuostylus14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribitstylus15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eiusstylus16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malumstylus17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuumstylus18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suamstylus19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impiosstylus20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extingueturstylus21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearisstylus22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novitstylus23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonumstylus24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribusstylus25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictiostylus26labia deosculabitur qui recta verba respondetstylus27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuamstylus28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuisstylus29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suumstylus30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stultistylus31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa eratstylus32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinamstylus33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescasstylus34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatusstylus