1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibusstylus2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur viastylus3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eosstylus4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovisstylus5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosusstylus6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilisstylus7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiaestylus8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum erransstylus9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratiastylus10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneusstylus11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabuntstylus12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortemstylus13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupatstylus14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonusstylus15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suosstylus16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confiditstylus17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus eststylus18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiamstylus19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorumstylus20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multistylus21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus eritstylus22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bonastylus23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestasstylus24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentiastylus25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellisstylus26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spesstylus27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortisstylus28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principisstylus29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suamstylus30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidiastylus31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperisstylus32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte suastylus33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudietstylus34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatumstylus35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebitstylus