1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebatstylus2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet eistylus3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelostylus4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscumstylus5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eiusstylus6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semperstylus7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexitstylus8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavistylus9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatisstylus10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sumstylus11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agristylus12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavitstylus13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus eststylus14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suusstylus